Gebruikershulpmiddelen

Site-hulpmiddelen


campanula:loeflingii

Loeflingii

Campanula Loeflingii

Brot.

Nomenclatuur

Classe II. Espanthees. 21. Campanulaceae. II. Campanula. Campanula Loeflingii. Brot. lusit.I.p.287…..Phytogr. lusit. Fasc.I.n.10.1)

Broter. Phyt. Lusit.fasc.I.n.Io.2)
Synonym Campanula lusitanica L. ex Loeft, synonym Campanula Broussonetiana Roem. & Schult.
Redondo, V-1892, Pitta Simoes (Fl. Lusit. Exs. 910b, sub Campanula Loeflingii Brot) s.n. (COI); Redondo, VI-1893, Pitta Simoes (sub Campanula lusitanica L. var. occidentalis Lge.) s.n. (COI)3).
Campanula caule angulato, ramosissimo, panicula erectiuscula; foliis radicalibus cordato-subrotundis, reniformibusve; intermediis ovato-oblongis, subintegerrimis, patentibus, sessilibus; corollis nutantibus. Brot. Flor. Lusit. Campanula caule angulato, paniculato; foliis ovatis, subsessilibus, serratis. Loefl. It. absque nom. triviali, et foliis radicalibus non descriptis.4)

Names

P.: Campanula de Loefling.

Chromosomes

Larsen (1954), estudando, sob o nome de Campanula Loeflingii Brot., plantas provenientes de sementes colhidas nos arredores de Coimbra, contou 9 cromosomas na metafase II. Sendo Campanula Loeflingii Brot. sinonimo de Campanula lusistanica L. ex Loefl., ha concordancia entre os nossos resultados e os de Larsen.5)

Habitus

Tabula 82. Character. Caule multifloro, foliis radicalibus cordatis subrotundis petiolatis, caulinis ovalibus oblongisve sessilibus subcrenatis, summis linearibus, panicula diffusa.

Diagnosis. Radix subsimplex, tenuis, flexa. Caulis a basi ramosissimus, ob pilos parvos rigidos scaber.6)

Caule angulato, ramosissimo: panicula erectiuscula. Affinis Campanula patulae, atque ut ipsius varietas saepius babetur, sed differt caule inferne non simplici, sed e basi ad apicem ramoso; foliis radicalibus cordato-subrotundis, aut reniformibus, nec calycis laciniis lanceolato-linearibus. Annua.7)

Annual
Radix annua, brevis, biuncialis, alba, tenuis, fibroso-ramulosa, seu parum ramosa. Caulis solitarius ex eadem radice, erectus, saepe ex ima basi ad apicem ramosus, semipedalis, pedalis, sesquipedalisve, sesquilineam ad basin crassus, hirsutulus, 5 angulatus, angulis inaequalibus, brevissimis pilis ad angulos, inferne foliosus, superne subnudus, uti et rami; qui alterni, tenues, inferi longi, erectiusculi, subdivisi, superi breves, omnes angulosi, pubescentes, patuli.

Species media inter Campanula rotundifoliam et Campanula patulum, cum qua communiter confunditur. Obs. differt a Campanula patula ultra alias notas in descriptione datas, caule inferne non simplici, sed ex basi ad apicem ramoso; foliis radicalibus cordato-subrotundis, aut reniformibus, caulinis non lanceolato-linearibus.8)

Campanula Loeflingii - Flore Portugaise Hoffmannsegg and Link, 1820 - Tomo II - Tab.18. Photographer: Herman Berteler.

Leaves

Folia radicalia cito pereuntia; caulina e basi lata magis minusve angustata, acuta, undulata, crenis paucis, saepe glabra.9)

Foliis radicalibus cordato-subrotundis, reniformibusve; intermediis ovato-oblongis, subintegerrimis, patentibus, sessilibus.10)
Folia radicalia parva, (cito pereuntia) petiolata, reniformia, s. cordato-subrotunda, obsolete crenata, pubescentia, quinque lineas plus minusve lata; caulina alterna, patentia, s. reflexa, subpubescentia; infima petiolata, ovalia, seu obovato-cuneata, crenata; intermedia sublingulata, aut ovato-oblonga, sessilia, vage et obtuse serrulata, seu subintegerrima, unciam et ultra longa, 4,5,6 lineas lata; superiora ovato-oblonga, s. subcordato-oblonga, aliqua obtusiuscula, suprema ovato-lanceolata, e medio ad apicem integerrima, sensim decrescentia in bracteas acutas, sessiles, sublineares, ad basin pedunculorum insertas; ramea consimilia, sed paulo minora.11)

Flowers

Panicula ramis paucis, patentibus; pedicellis elongatis. Calyx laevis, laciniis linearibus, corolla brevioribus. Corolla coerulea. Avril - Juin.12)

Corollis nutantibus. Flor. Jun. Julio.13)
Pentantheria monostylia. Flores plurimi, subpaniculati, terminales, aut axillares ad superiora ramorum, solitarii ad singulae bractae axillam, nutantes: pedunculi setiformes, striati, pubescentes, longi. Calycis laciniae 5, setaceo-subulatae, supra planae, subtus subcarinatae, nunc subpubescentes, nunc glabrae, dimidio plus minusve corolla breviores, patentes, aut reflexae, ad basin uno alterove denticulo obsoleto instructae (interdum nullo.). Corolla novem ad undecim lineas longa, inaperta ovali-pentagona, aperta campanulata tubo minimo, s. vix ullo, paulo ad usque infra medium quinquepartita, laciniis acatis, ovato-lanceolatis, aequalibus, patulis, externe trinerviis; nunc violacea, nunc caerulea, interne infra medium zona cincta saturaius colorata, basi intus et extus alba. Staminum filamenta 5, vix semilineam longa, subulata, alba, glabra, squamis glabris, albidis, margine subvillosis, inserta. Antherae lineares, albae, uti pollen, s. albido-purpureae, biloculares, clausa adhuc corolla introrsum dehiscentes, duas lineas longae. Pistilli Germen inferum, turbinatum, decemstriatum, subpubescens aut interdum glabrum. Stylus filiformis, corolla 1/3 brevior, primum pubescens, demum glaber. Stigma tripartitum, album, laciniis revolutis, pubescentibus. Floret Junio, Julio.14)

Fruit

Kapsel nahe der Spitze, seltener etwas oberhalb der Mitte sich offnend, 3facherig. Kelchbuchten ohne Anhangen. Sect. II Rapunculus Boiss.15)

Capsula obconica, duas lineas longa, sulcato-angulosa, trilocularis, tribusque poris dehiscens.16)

Probably Campanula Loeflingii - Foto and drawing Herman Berteler

Varieties

  • Campanula loefflingii var. occidentalis

Origin

Specimina alia: Redondo, V-1892, Pitta Simoes (Fl.Lusit. Exs. 910 b, sub Campanula Loeflingii Brot.)s.n.(COI); Redondo, VI-1893, Pitta Simoes (sub Campanula lusitanica L. var. occidentalis Lge.)s.n.(COI); Rivulus dictus “Sapatoa”, inter Redondo et Montoito, 10-VI-1962, A.Fernandes, R.Fernandes & J.Matos 8674(COI); ad margines fluminis “Chanca”, VI-1913, R.Palhinha & F.Mendes s.n.(LISU); ad margines fluminis “Chanca”, pr. Vila Verde de Ficalho, 11-VI-1962, A.Fernandes, R.Fernandes & J.Matos 8716(COI).17).

Living

Lieu natal. Dans les lieux sablonneux aux haies par tout le pays; frequente aux environs de Lisbonne.18)

Hab. in sabulosis umbrosis, sylvaticis, pascuis, ad sepes et margines Mundae prope Conimbricam, etiam in Beira boreali, Duriminia et Transmontana; rarior in Transtagana et Extremadura.19)
Habitat in sabalosis umbrosis, sylvaticis, pascuit atque ad sepes et margines rivorum circa Conimbricam, et Olisiponem, in Beira altiori, Interamuia, Transmontana et Extremadura; rarior in Transtagana.20)

1) , 6) , 9) , 12) , 18)
:ref:debrotero02
2) , 7) , 10) , 13) , 19)
:ref:debrotero01
3) , 17)
:ref:rosettefernandes01
4) , 8) , 11) , 14) , 16) , 20)
:ref:choffmannsegghflink01
5)
:ref:abiliofernandes01
15)
:ref:aengler01
campanula/loeflingii.txt · Laatst gewijzigd: 2013/09/19 22:09 (Externe bewerking)