Gebruikershulpmiddelen

Site-hulpmiddelen


campanula:verruculosa

verruculosa

Campanula verruculosa

Nomenclatuur

Classis II. Epanthae. 21. Campanulaceae. II. Campanula.1)

Names

P.: Campanula verruculosa.

Habitus

Tabula 81. Character. Caule multifloro, foliis radicalibus oblongo - lanceolatis petiolatis crenatis, caulinis lanceolatis sessilibus crenulato - denticulatis, calyce verrucussimo, laciniis corollam aequantibus.

Diagnosis. Radix fusiformis. Caulis erectus, ramosus, glaber aut parum pubescens. Perennis.

Descriptio. Species ab omnibus aliis notis plurimis sat distincta, Campanula elatiori tantum affinis, a qua vero habitu, calyce verrucosissimo, et pedicellis crassioribus differt. Radix longa. Caulis 3-4 pedes altus, minus pubescens quam in Campanula elatiore, ramosus, fere a basi. Varietam habemus, radice partita, caulibus pluribus, tenuibus, adscendentibus, magis pubescentibus, ramis debilioribus, pedicellis paullulum tenuioribus. Observatio. Campanula persicifolia in Germania interdum occurrit calyce verruculis obsito ut in nostra specie; at haec tot aliis notis ab affinibus differt, ut confundi nequeant.2)

Leaves

Folia radicalia in petiolum angustata, acutiuscula, crenata, parum pubescentia; caulina basi angustata, acuta, glabra.

Folia radicalia lamina 2-3 unc. longa, in petiolum ejusdem longitudinis angustata; caulina 1-2 unc. longa, crenulis aut denticulis pluribus.3)

Flowers

Panicula ramis pluribus, subpatentibus; pedicellis brevibus, crassis, angulatis. Calyx laciniis corolla fere longioribus, denticulatis. Corolla coerulea. Floraison. Avril, Mai.

Descripto. Panicula magna, a basi ramosa, ramis magis patentibus quam in Campanula elatiore; pedicelli terminales, longiores, crassi, angulati; laterales breves, 1-2 lin. longi, crassiusculi. Flores arrecti. Calyx tubo verruculis plurimis, albis, exstantibus, figura fere lentiformi obsito, laciniis longis, evidenter denticulatis. Corolla 6-8 lin. longa. Pistillum corolla brevius.4)

Varieties

verruculosa calycina var. calycina

Origin

Living

Lieu natal. Sur les collines fertiles a l'ouest de Lisbonne, pres du vallon: Fosso-d'Alcantara.

1) , 2) , 3) , 4)
:ref:debrotero02
campanula/verruculosa.txt · Laatst gewijzigd: 2013/09/12 09:40 (Externe bewerking)